CAMBALUM

CAMBALUM
CAMBALUM
urbs Tartariae, Cataiae caput, iuxta Cara. moranum fluv. De hac pleraque incerta, cum pauci admodum Europaei eo penetrârint. Dicitur tamen amplissima Urbs et Tartariae praecipua, sedes proin Chani. Tribuuntur ipsi portae suburbiaque 12. Ambitus 24. milliar. Italic. esse dicitur. Celeberrimum Sinensium inprimis et Indorum affluxu emporium. Hîc Turcae a Iohanne Lusitaniae Rege depressi, A. C. 1529. Solimannus quoque ab eadem gente inde reiectus est, A. C. 1536. M. Polus, l. 2. Mercat.
Atl. mundi. Cluver. l. 5. Arab. Cham Balig, vulgo Cambalu. Martinius sentit eam esse Peking, regiam Sinarum regni partis Borealis: Animadvertit enim, ipsum Venetum tradere, eam a Tartaris et Mauris, tantum regiae praesentiae intuitu, sic dici, quasi Urbem Domini. Golius vero vocem corruptam esse scribit ex Cân Baleck, quia enim urbem Domini seu Κυριοπολιν significet, Cambalu dici non posse, sed Cân Baleck, quod idem sonet, contendit. Hornio quoque eadem est cum Pequino Sinarum Metropoli.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CATAJA — Regio Asiae, in Tartaria, versus Ortum et terram Esonis maxime extensa, inter Tartariam veram ad Boream, Sinas ad Austrum, et Turchestaniam ad Occasum. Eius partes Europaeis notae sunt, Tangutum, Tenducum et Tainfuium; crediturque Serica… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”